[ Pobierz całość w formacie PDF ]

7,7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet
donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
7,8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
7,9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
7,10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro
non discedere
7,11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne
dimittat
7,12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec
consentit habitare cum illo non dimittat illam
7,13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat
virum
7,14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis
per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
7,15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in
eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
7,16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam
facies
7,17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et
sic in omnibus ecclesiis doceo
7,18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus
est non circumcidatur
7,19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
7,20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
7,21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
7,22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus
est servus est Christi
7,23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum
7,24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
7,25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam
misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
7,26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est
homini sic esse
7,27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
7,28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit
tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
7,29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam
non habentes sint
7,30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui
emunt tamquam non possidentes
7,31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
7,32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini
sunt quomodo placeat Deo
7,33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et
divisus est
7,34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu
quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
7,35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod
honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
7,36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita
oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
7,37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet
suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
7,38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius
facit
7,39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est
cui vult nubat tantum in Domino
7,40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et
ego Spiritum Dei habeo
8,1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia
inflat caritas vero aedificat
8,2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
8,3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
8,4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod
nullus Deus nisi unus
8,5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et
domini multi
8,6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus
Christus per quem omnia et nos per ipsum
8,7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi
idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8,8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque
si manducaverimus abundabimus
8,9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
8,10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne
conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
8,11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
8,12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in
Christo peccatis
8,13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne
fratrem meum scandalizem
9,1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus
meum vos estis in Domino
9,2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos
estis in Domino
9,3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
9,4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
9,5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri
apostoli et fratres Domini et Cephas
9,6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
9,7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis
pascit gregem et de lacte gregis non manducat
9,8 numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit
9,9 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura
est Deo
9,10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui
arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi
9,11 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus
9,12 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac
potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi
9,13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario
deserviunt cum altario participantur
9,14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere
9,15 ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est
enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet
9,16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim
mihi est si non evangelizavero
9,17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est
9,18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium
ut non abutar potestate mea in evangelio
9,19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem
9,20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer
9,21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui
sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine
lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant
9,22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut
omnes facerem salvos
9,23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar
9,24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit
bravium sic currite ut conprehendatis
9,25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut
corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
9,26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans
9,27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim
ipse reprobus efficiar
10,1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et
omnes mare transierunt [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • blogostan.opx.pl